The Bible Software
bible.software › I Paralipomenon › I Paralipomenon 1 › I Paralipomenon 1:15

I Paralipomenon 1:15

Hevæumque et Aracæum, et Sinæum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the Hivite, and the Arkite, and the Sinite,

In Context

14et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum, + 1.14 Gergezæum, Hevæum. Hic condidit Archas oppidum contra Tripolim in radicibus Libani, a quo haud procul alia civitas fuit nomine Sim, quæ vario eventu subversa bellorum, nomen tantum loco pristinum reservavit.

16Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum. + 1.16 Aradium quoque. A quo Aradii, qui Aradum insulam possederunt angusto freto a Phœnicis littore separatam. Et Samareum. A quo Syriæ Cheles Samariæ civitas, nunc quoque tam a Syris quam ab Hebræis ut prius apud veteres appellatur. Hamathæum. RAB. A quo Emath civitas. Hanc Macedones qui post Alexandrum in Oriente regnaverunt, Epiphaniam nuncupaverunt. Alii Antiochiam ita dictam putant. Alii non vere opinionem suam verisimili vocabulo consulentes, Emaus primam ab Antiochia mansionem Edessam pergentibus appellari putant, et eamdem apud veteres Emath.

Read all of I Paralipomenon 1

Cross References

Exodus 3:8et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi. + 3.8 Et educam de terra, etc. GREG., homil. 32. Rudi populo de præsenti vita aliquid promittendum fuit, ut posset in futuro robustius solidari. Si enim parva non acciperet, magna non crederet. Deus ergo largiendo terrena suadet et cœlestia, ut percipiens quod videbat, speraret quod non videbat. In terram bonam et spatiosam, in terra quæ fluit lacte, etc. Ibid. Præsens prosperitas aliquando datur, ut ad meliorem vitam provocet, aliquando ut in æternum plenius damnet. Hinc Isrælitis terra Chanaan promittitur, ut quandoque ad æterna speranda provocentur: quia rudis populus promissionibus non crederet, nisi a promissore aliquid in vicino perciperet. Non ergo solum spe ad res, sed rebus quandoque ad spem trahitur. Unde psal. CIV: Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem requirant.

Exodus 13:5Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Hevæi, et Jebusæi, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Paralipomenon 1:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Paralipomenon 1:14I Paralipomenon 1I Paralipomenon 1:16 →