I Paralipomenon 1:40
Filii Sobal: Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon: Aja et Ana. Filii Ana: Dison. + 1.40 Aliam, qui de genere Horrhæorum est. In Genesi scribitur, Aluham, id est exaltatus. In Paralipomenis vero Alian, id est ejectus, significans quia Horrhæi exaltati sunt antequam Edom terram eorum caperet, post vero ejecti. Sephi. HIERON. Id est, unipes. In Genesi Sepho, id est, bipes; utrumque tamen per schin litteram. Bipes autem dicitur, quia a processu temporis multitudine sobolis majorem efficaciam habuerit quam in primis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
39Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.