bible.software › I Paralipomenon › I Paralipomenon 1 › I Paralipomenon 1:9
I Paralipomenon 1:9
Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan. + 1.9 Saba. ID. A quo Sabæi, interpretatur nunc Saba Arabia, unde in psal. LXXI ubi habemus: Reges Arabum et Saba; in Hebræo habetur: Reges Saba et Saba, primum per Schin, secundum per Samech.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the sons of Cush; Seba, and Havilah, and Sabta, and Raamah, and Sabtecha. And the sons of Raamah; Sheba, and Dedan.
In Context
8Filii Cham: Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan. + 1.8 Phut. ID. Libyes, a quo et Mauritaniæ fluvius Phut dicitur, et regio Phutensis. Multi autem scriptores tam Græci quam Latini hujus rei testes sunt. Quare autem in una climatis parte antiquum Libyæ nomen permanet, et reliqua terra dicatur Africa, non est hujus temporis disserere.
10Chus autem genuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra. + 1.10 Iste cœpit esse potens in terra. Quia insuetam tyrannidem primus arripuit. Hic fuit robustus venator coram Domino, quia homines a Dei cultura avertit. Unde Josephus: Fecit autem eos elatos ad injuriam Dei atque contemptum. Nemrod, filius Cham, filii Nœ, qui, cum esset audacior et manu fortissimus, suadebat hominibus ut non Deo suam felicitatem, sed propriæ virtuti ascriberent. Sic homines a Dei timore revocabat, ut spem in propria virtute poneret. Ideoque putabant Deum interminari diluvium. Unde turrim ædificari suadebant quam aqua non posset ascendere. Multitudo autem prompta erat ut obediret Nemrod, grave putans servitium obsequi Deo. Regnavit autem Nemrod in Babylone et in Areth. Hæc est Edessa et Macha quæ est Nisibis et in Chalamne, quæ a Seleuco rege Seleucia dicta est, vel quæ nunc Thesiphon dicitur.
Read all of I Paralipomenon 1
Cross References
Ezekiel 27:15Filii Dedan negotiatores tui; insulæ multæ, negotiatio manus tuæ: dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo.
This Verse In Other Editions
Study I Paralipomenon 1:9