I Paralipomenon 10:1
Philisthiim autem pugnabant contra Israël, fugeruntque viri Israël Palæsthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboë. + 10.1 Philisthiim, etc. RAB. Multis omissis quæ in libro Samuelis de Samuele et Saule narrat historia, casum Saul et familiæ ejus commemorat. Mystice innuens, quia non est necesse vitam ejus describere, cujus impia conversatio finem celerem meruit accipere, et figurate regni Judæorum et sacerdotii veteris finem demonstrat. Ad David se transtulit, cujus facta et dispensationem regni contexit, qui typum tenet veri David regnum cœli et terræ possidentis. Quo imminente Philisthiim more suo pugnant contra Isræl, et vincunt, quia, appropinquante gratia, gentiles, sicut ante, castitatem Isræliticæ fidei oppugnabant; nunc mala opera, nunc idololatriæ cultum ostendendo, sicut Balaam docebat Balaac mittere scandalum coram filiis Isræl, edere et fornicari. Fugeruntque viri. Qui fortes videbantur in Dei contemplatione, dum incaute opera gentilium et doctrinam sequuntur, hæreticorum quoque perditionem non parum juvit sæcularis scientia. Unde quidam ait: Philosophi patriarchæ hæreticorum Ecclesiæ puritatem perversa maculavere doctrina.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of I Paralipomenon 10
Cross References
1 Samuel 28:1Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philisthiim agmina sua, ut præpararentur ad bellum contra Israël: dixitque Achis ad David: Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris, tu et viri tui.
1 Samuel 29:1Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec: sed et Israël castrametatus est super fontem qui erat in Jezrahel.
2 Samuel 1:6Et ait adolescens qui nuntiabat ei: Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei,
2 Samuel 21:12Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jonathæ filii ejus, a viris Jabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelboë: