I Paralipomenon 11:15
Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.
Read all of I Paralipomenon 11
Cross References
Joshua 15:8Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem:
2 Samuel 5:18Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
2 Samuel 23:13Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum. + 23.13 Descenderant tres. Tres fortes supra nominati, et Jesboam filius Achamoni, quem Josephus Eusebium filium Achimeæ nominat. Et Eleazar filius Ahohi, quem dicit filium esse Dodo, et Semma filius Age, quem Semeiam filium Heli vocat. Hebræi autem tres istos arbitrantur fuisse, Abisai filium Sarviæ, et Sobochai Usathitem, et Jonathan filium Sammaa fratris David, qui supra memorati sunt in præliis Philisthinorum. Cui sententiæ congruere videtur quod sequitur: Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, etc. Hinc enim apparet quod Abisai princeps erat et nominatus inter tres sequentes. GREG. Cogitandum est, ut qui illicita commisit a quibusdam etiam licitis abstineat, ut per hoc conditori suo satisfaciat, ut qui commisit prohibita, abscindat sibi etiam concessa, et se reprehendat in minimis, quem meminit peccasse in maximis. Lex Veteris Testamenti uxorem alienam concupisci prohibet: a rege vero fortia juberi militibus vel desiderare aquam, non pœnaliter vetat. David vero alienam uxorem concupivit et abstulit, cujus culpam digna verbera sunt secuta, et malum quod perpetravit, per pœnitentiæ lamenta correxit. Qui cum longe post contra hostium cuneos sedit, aquam ex eorum cisterna desideravit; cujus electi milites intra catervas hostium irrumpentes, aquam quam desideraverat, illæsi pertulerunt. Sed vir flagellis eruditus se protinus cum periculo militum aquam desiderasse reprehendit, eamque Domino fundens libavit. In sacrificium enim Domini effusa aqua conversa est, quia culpam concupiscentiæ mactavit per pœnitentiam suæ reprehensionis. Qui ergo concupiscere alienam conjugem non timuit, post etiam quia aquam concupisset, expavit.
1 Chronicles 14:9Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim.
Micah 1:15Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa; usque ad Odollam veniet gloria Israël.