I Paralipomenon 12:30
Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti, fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of I Paralipomenon 12
Cross References
2 Samuel 2:8Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, + 2.8 Isboseth. ID. Qui interpretatur filius confusionis, Abner auxiliante qui interpretatur patris lucerna regnavit super universum Isræl, et sola domus Juda sequebatur David, quia solis credentibus et vere confitentibus sequentibus Christum, in cæteris error confusionis regnavit, diabolo instigante qui transfigurat se in angelum lucis II Cor. 11.. Circumduxit. In Heb. dicitur: Traduxit eum in Mahanaiim quod interpretatur castra, traduxit scilicet ultra Jordanem, et in castris regem constituit.
2 Samuel 3:19Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin. Et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quæ placuerant Israëli et universo Benjamin.