I Paralipomenon 15:12
et dixit ad eos: Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of I Paralipomenon 15
Cross References
1 Chronicles 9:34Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem. + 9.34 Capita Levitarum per familias suas. Dignum est, ut quanto quis prælatus est cæteris, tanto devotior sit in divinis officiis. Ille bene principatum ministerii servat, qui studet manere in Jerusalem, id est in visione pacis, ut tumultus sæculi et voluptates carnis fugiat et quietem mentis in contemplatione Dei habeat, dicens cum Psalmista: Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi.
1 Chronicles 15:3Congregavitque universum Israël in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem præparaverat ei:
1 Chronicles 16:1Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
2 Chronicles 1:2Præcepitque Salomon universo Israëli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et judicibus omnis Israël, et principibus familiarum:
2 Chronicles 5:2Post quæ congregavit majores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Jerusalem, ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David, quæ est Sion.
2 Chronicles 29:4Adduxitque sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam orientalem.