1 Chronicles 19:13
Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri: Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad prælium: et fugavit eos.
Cross References
Joshua 1:7Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis.
Judges 10:15Dixeruntque filii Israël ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc libera nos.
1 Samuel 4:9Confortamini, et estote viri, Philisthiim, ne serviatis Hebræis, sicut et illi servierunt vobis: confortamini, et bellate.
1 Samuel 17:32Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: Non concidat cor cujusquam in eo: ego servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philisthæum.
2 Samuel 15:26Si autem dixerit mihi: Non places: præsto sum: faciat quod bonum est coram se.
Ezra 10:4Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum: confortare, et fac.