1 Chronicles 2:16
Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ: Abisai, Joab, et Asaël, tres.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15sextum Asom, septimum David.
Cross References
2 Samuel 2:13Porro Joab filius Sarviæ, et pueri David, egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscinæ, et illi ex altera.
2 Samuel 3:39Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex: porro viri isti filii Sarviæ duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam. + 3.39 Delicatus. Antiqui delicata dicebant diis consecrata, quæ nunc dicimus dedicata.
2 Samuel 16:9Dixit autem Abisai filius Sarviæ regi: Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? vadam, et amputabo caput ejus. + 16.9 Quid mihi? Solus Abisai dixerat: Vadam et amputabo. Et David Abisai et Joab respondit: Quid mihi? Nunquid vultis interficere istum sicut interfecistis Abner? Dimittite. GREG. lib. XXX Moral., cap. 9. Qui verborum contumeliis pressus virtutem patientiæ servare non potest vel sufficit, etc., usque ad quarum interventu, Deo judice, pœna gravior declinatur.
1 Chronicles 11:20Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,