1 Chronicles 2:34
Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum ægyptium nomine Jeraa. + 2.34 Sesan. Hunc Hebræi dicunt esse Elimelech, virum Nœmi, patrem Mahalom et Cheliom, et ideo scriptor in sequentibus innuit quod Sesan non habuerit filios, sed filias, quia duo filii ejus absque liberis mortui sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.
35Deditque ei filiam suam uxorem: quæ peperit ei Ethei.