1 Chronicles 2:42
Filii autem Caleb fratris Jerameel: Mesa primogenitus ejus; ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
41Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.
Cross References
Exodus 4:22Dicesque ad eum: Hæc dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israël.
Joshua 15:44et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et villæ earum.
1 Samuel 23:19Ascenderunt autem Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes: Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvæ, in colle Hachila, quæ est ad dexteram deserti?
1 Chronicles 2:9Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Jerameel, et Ram, et Calubi. + 2.9 Calubi, id est, canis meus, qui et Caleb, id est canis, unus de exploratoribus. Hesron quoque et Jephone idem est, unde Caleb filius Hesron, et aliquando filius Jephone legitur.
1 Chronicles 2:23Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum: omnes isti filii Machir patris Galaad.
1 Chronicles 2:49Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.