I Paralipomenon 20:1
Factum est autem post anni circulum, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, congregavit Joab exercitum, et robur militiæ, et vastavit terram filiorum Ammon: perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Jerusalem, quando Joab percussit Rabba et destruxit eam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of I Paralipomenon 20
Cross References
2 Samuel 11:1Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Israël, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba: David autem remansit in Jerusalem. + 11.1 Factum est autem vertente anno, eo tempore quo, etc. RAB., ex Hieron. Id est, in vere, quando pulsa frigoris asperitate pabula reperiuntur jumentorum, etc., usque ad sed devicti sunt.
2 Samuel 12:26Igitur pugnabat Joab contra Rabbath filiorum Ammon, et expugnabat urbem regiam.
1 Kings 20:22Accedens autem propheta ad regem Israël, dixit ei: Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias: sequenti enim anno rex Syriæ ascendet contra te.
2 Kings 13:20Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno.
Isaiah 54:16Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum; et ego creavi interfectorem ad disperdendum. + 54.16 Ecce ego. Non quod sim causa perditionis eorum, sed adversarius pugnans, victis perditionis, victoribus causa est præmii.
Ezekiel 21:20Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam.