1 Chronicles 21:24
Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
25Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos.
Cross References
Genesis 23:9ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui: pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.
Deuteronomy 16:16Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit: in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus: + 16.16 Masculinum. Non femineum; nihil enim molle, fragile et infirmum in nostra conversatione debet esse: fortia quæque a nobis exigit Deus Exod. 23, XXXIV; Eccli. 35.. Si autem in fide Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti æternæ mercedis respectu tempore præsentis vitæ bonis operibus insudamus, masculum in conspectu Domini statuimus. In omnibus. Ut advenientes undique statim in introitu, paratos inveniant, a quibus justa judicia accipiant.
Romans 12:17nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.