I Paralipomenon 25:1
Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of I Paralipomenon 25
Cross References
1 Samuel 10:5Post hæc venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum: et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.
2 Kings 3:15Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait:
1 Chronicles 6:33Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel,
1 Chronicles 6:44Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch, + 6.44 Ethan filius. Ethan unus de cantoribus tribus, qui coram David in cymbalis laudem Dei concrepabant. Et notandum, quod sicut fuerunt tres filii Levi, Caath, Gerson et Merari, ita tres cantores: Eman de Caath, Asaph de Gerson; Ethan de Merari. Mystice autem significant sanctos doctores, qui sanctæ Trinitatis fide imbuti, secundum dispensationem veri David prædicationem Evangelii toti mundo annuntiant.
1 Chronicles 13:8Porro David, et universus Israël, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.
1 Chronicles 15:19Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis æneis concrepantes.