I Paralipomenon 27:1
Filii autem Israël secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et præfecti, qui ministrabant regi juxta turmas suas, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, viginti quatuor millibus singuli præerant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Primæ turmæ in primo mense Jesboam præerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quatuor millia;
Read all of I Paralipomenon 27
Cross References
Exodus 18:25Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.
Joshua 23:1Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israëli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam longævo, et persenilis ætatis,
2 Samuel 23:8Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. + 23.8 Hæc sunt nomina. ISID. Texitur catalogus virorum fortium in figura sanctorum, qui quamvis virtutum sublimitate proficiant, tamen usque ad excellentiam divinæ Trinitatis non attingunt. Hoc est enim quod scriptum est: Usque ad tres primos non pervenit. Quis enim in nubibus æquabitur Domino in filiis Dei? Fortium. De his fortibus ait Josephus: Primus omnium erat Eusebius filius Achimææ, qui aciem hostium frequenter irrumpens non cessavit donec nongentos occideret. Post hunc erat Eleazar filius Dodo, qui cum rege fuerat in Sarpha. Hic Isrælitis formidantibus Philisthinorum exercitum et fugientibus solus restitit, et multos occidit, ut sanguine occisorum gladius ejus hæreret in dextera. Isrælitæ vero videntes Palæstinos in fugam conversos, descendentes de montibus persecuti sunt eos, et pervenit Isrælitis famosa victoria. Tertius fuit Semæias filius Heli, qui in loco maxillæ cum Hebræi fugerent, exercitus Palæstinorum solus portavit alios prosternens, alios in fugam convertens. Ipse. RAB. Virga de radice Jesse absque nuptiali opere florem protulit, qui de uno homine typum gentium præferente, uno impetu, id est sermonis imperio legionem expulit dæmonum. Tenerrimus ligni. ID. Virtus viri bellica et modesta significatur, etc., usque ad in interfectione octingentorum fortitudo.
1 Kings 4:27Nutriebantque eos supradicti regis præfecti: sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo.
1 Chronicles 11:10Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël.
1 Chronicles 28:1Convocavit igitur David omnes principes Israël, duces tribuum, et præpositos turmarum, qui ministrabant regi: tribunos quoque et centuriones, et qui præerant substantiæ et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem.