I Paralipomenon 29:15
Peregrini enim sumus coram te, et advenæ, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of I Paralipomenon 29
Cross References
Genesis 21:34Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.
Genesis 47:9respondit: Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt. + 47.9 Dies peregrinationis, etc. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Quid est quod dicit Jacob Pharaoni, etc., usque ad non manent in domo in æternum.
Job 8:9(hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram), + 8.9 Hesterni: aliquando moraliter docent ex præteritis præsentia conjici, scilicet ex transitu eorum quod hæc nulla sint, unde subdit, hesterni. Quia, si pristina recolitur generatio, hæc vita cito transire ut umbra cognoscitur.
Job 14:10Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est? + 14.10 Homo vero cum mortuus fuerit. Ibid. Ipsa autem amissione justitiæ homo moritur, veste innocentiæ in paradiso concessa nudatur, interitu carnis consequente consumitur: ubi ergo est, qui in ejus amore non est, ubi verum esse est?
Psalms 39:13Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. + 39.13 Capillos. AUG. Bene in comparatione delictorum capilli ducti sunt. Nam ideo in Veteri Testamento sacerdotes radebantur, ut sic carnis vitia deposuisse viderentur. 1
Psalms 102:11Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se; + 102.11 Quoniam. ID. Cœlum undique circa terram unde etiam peccantibus lux, ær, spiritus, pluvia, unde fructus: sine cœlo desinit terra, sic protectio Dei super timentes. 1