1 Chronicles 3:4
Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem. + 3.4 In Hebron ubi regnavit, etc. Quid per regnum David in Hebron vel in Jerusalem accipiatur, librum Regum exponendo perstrinximus. Scriptum est in sequentibus: Omne tempus quo regnavit David quadraginta annis; regnavit in Hebron septem annis, in Jerusalem tribus et triginta, unde quæritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses numerentur; Hebræi autem dicunt quia David Absalonem filium suum fugerit sex mensibus, eosque merito a summo regni ejus exclusos. Dicunt etiam quod sex mensibus in Hebron infirmitate corporis laboraverit, et ideo in regno non recte computari. Extunc enim dicunt eum regnavisse in Hebron, ex quo victis Amalecitis de spoliis eorum misit senioribus Juda, his scilicet qui erant Hebron et aliis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 2:11Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium. + 2.11 Et fuit. RAB. in lib. Reg., tom. 2. Bene dixit, quod David septem annis et sex mensibus regnavit in Hebron, etc., usque ad condita est autem ante septem annos quam Thanis urbs Ægypti.
2 Samuel 5:5In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Judam. + 5.5 In Hierusalem. Tradunt Hebræi quod Sem filius Nœ, quem dicunt Melchisedech, condidit Salem. Hanc postea tenuerunt Jebusæi, e quibus sortita est nomen Jebus. Inde Hierusalem, quasi Jebus Salem, post a Salomone Jerosolyma, quasi Jerosalomonia dicta est, quæ postea ab Ælio Adriano vocata est Ælia.
1 Kings 2:11Dies autem quibus regnavit David super Israël, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis; in Jerusalem, triginta tribus.