bible.software › I Paralipomenon › I Paralipomenon 4 › I Paralipomenon 4:11
I Paralipomenon 4:11
Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon. + 4.11 Caleb autem frater. RAB. Legimus supra Caleb esse filium Hesron, cujus fratres fuerunt Ram et Jerameel. Aiunt ergo Hebræi Ram Caleb fratrem Suam hic appellari. Et interpretatur Ram excelsus, Sua humilis, quod Judaico populo convenit, quia excelsus fuit in cultu unius Dei et potentia regni; sed quia Dei Filium suscipere noluit, humilis factus est atque vilis, ut fiant primi novissimi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Chelub the brother of Shuah begat Mehir, which was the father of Eshton.
In Context
10Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est. + 4.10 Invocavit. Hoc convenit Christo, quem Pater sanctificavit, et misit in mundum; de quo dicitur: Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi, etc. Joan. 1.. Hunc benedixit Deus multiplicatione filiorum, quos per aquam baptismi sacrosancta parit Ecclesia I Cor. 1.. Dilatavit terminos ejus, quia omnium gentium dedit ei hæreditatem, et possessionem ejus extendit usque ad terminos terræ. Cum quo fuit manus Domini, quia potentia deitatis per eum virtutes et miracula fecit. Ipse quoque est virtus Dei et sapientia, per quem Pater condidit omnia quæ in cœlis sunt et in terra, cui malitia Judæorum nocere non potuit, qui de se ait: Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam. Per eum quoque benedicuntur membra ejus, id est, Ecclesia, cui per Isaiam dicitur: Dilata locum tentorii tui, etc. Isa. 54.. Cum eo est manus Domini, quia in ipsa operatur Filius Dei, qui est brachium et dextera Patris. Et portæ inferi non prævalebunt adversus eum, nec diabolus dominabitur ei, quia data est ei potestas super omnem virtutem inimici
12Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha. + 4.12 ID. Recha. Quidam putant Recha nomine David nuncupari. Est enim Recha tener. Unde David de se ait: Ego sum tener et unctus rex II Reg. 3.. Ipse quoque quasi vermiculus ligni tener esse dicitur. Ideo autem viri Recha dicuntur, quia propter exprimendam genealogiam David hic annotati sunt.
Read all of I Paralipomenon 4
This Verse In Other Editions
Study I Paralipomenon 4:11