The Bible Software
bible.software1 Chronicles1 Chronicles 4 › 1 Chronicles 4:9

1 Chronicles 4:9

Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens: Quia peperi eum in dolore. + 4.9 Fuit autem Jabes. ID. Videtur ordo confusus, quia numeratis filiis Halaa et Naara, subito inducit cognationem Arahel filii Aram, et consequenter narrat de Jabes; sed Hebræi dicunt quod Assur de Halaa genuit Etam, et ille Cos. Cos autem Soboba, et Soboba Jabes, qui fuit doctor scribarum. Inter Cos et Jabes inseruntur cognationes Aharehel vel Aharahel, alias Aral, quia ipse est Obab filius Aran, id est, Jetro cognati Moysi. Et quia Jabes docebat eos; inserti sunt in ejus progenie quasi a majoribus ejus geniti. Et mater Synagoga de qua Christus natus est, quæ peperit eum in dolore, quia de adventu ejus propter infidelitatem doluit, unde Judæi invidentes dicebant: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum Joan. 11..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jabez was more honourable than his brethren: and his mother called his name Jabez, saying, Because I bare him with sorrow.

In Context

8Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.

10Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est. + 4.10 Invocavit. Hoc convenit Christo, quem Pater sanctificavit, et misit in mundum; de quo dicitur: Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi, etc. Joan. 1.. Hunc benedixit Deus multiplicatione filiorum, quos per aquam baptismi sacrosancta parit Ecclesia I Cor. 1.. Dilatavit terminos ejus, quia omnium gentium dedit ei hæreditatem, et possessionem ejus extendit usque ad terminos terræ. Cum quo fuit manus Domini, quia potentia deitatis per eum virtutes et miracula fecit. Ipse quoque est virtus Dei et sapientia, per quem Pater condidit omnia quæ in cœlis sunt et in terra, cui malitia Judæorum nocere non potuit, qui de se ait: Venit princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam. Per eum quoque benedicuntur membra ejus, id est, Ecclesia, cui per Isaiam dicitur: Dilata locum tentorii tui, etc. Isa. 54.. Cum eo est manus Domini, quia in ipsa operatur Filius Dei, qui est brachium et dextera Patris. Et portæ inferi non prævalebunt adversus eum, nec diabolus dominabitur ei, quia data est ei potestas super omnem virtutem inimici

Read all of 1 Chronicles 4

Cross References

Genesis 3:16Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. + 3.16 Mulieri quoque, etc. AUG., ubi supra, c. 37 Hæc figurate et prophetice melius intelliguntur, etc., usque ad depravabitur natura, et augebitur culpa. Multiplicabo ærumnas, etc. AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 19 Manifestum est multiplicatos esse dolores mulieris, etc., usque ad sed prius reluctatum est cum dolore consuetudini malæ.

Genesis 35:18Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ. + 35.18 Egrediente autem, etc. ISID. Quid sibi vult quod eumdem Bennoni Rachel, cum pareret, vocavit filium doloris mei? Nisi futurum ex ea tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesiæ tempore persecutionis suæ? Aliter per Benjamin terrestris Hierusalem figuratur, quæ est in tribu Benjamin: cujus populus gravi dolore matrem afficit fundendo sanguinem prophetarum, et in necem Christi clamando: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27. Et factum est cum dimitteret animam. HIERON. Siquidem moriebatur, vocavit nomen ejus, filius doloris mei: pater vero ejus vocavit nomen ejus Benjamin. In Hebræo similitudo nominis resonat, filius enim doloris mei, quod nomen moriens mater imposuit, dicitur Bennoni. Filius vero dextræ, id est virtutis, quod Jacob mutavit, dicitur Benjamin. Unde errant qui putant Benjamin filium dierum interpretari: dextera enim dicitur iamin, et finitur in n; dies vero appellatur iamim, et terminatur in m.

1 Chronicles 7:23Ingressusque est ad uxorem suam: quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset:

Isaiah 43:4Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 1 Chronicles 4:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Chronicles 4:81 Chronicles 41 Chronicles 4:10 →