I Paralipomenon 5:10
In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad. + 5.10 Contra Agarenos. HIERON. in Paral. Verisimile est Agar fuisse Cethuram, cum in sequentibus dicat Rubenitas et Gaaditas et dimidiam tribum Manasse cum Agarenis pugnasse et præbuisse Isræl auxilium Ituræos, Naphæos et Nodab filios Ismælis. Nodab autem est, ut videtur, qui in Genesi Cedma dicitur, id est antiquorum vel antecedens.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha:
Cross References
Genesis 21:9Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: + 21.9 Cumque vidisset Sara. etc. HIER. Dupliciter hoc exponitur: vel quod idolis ludos fecerit, juxta illud Exod. 32: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Vel quod adversum Isaac, quasi majoris ætatis loco, sibi primogenita vindicaverit; quod Sara audiens non tulit.
1 Chronicles 5:18Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam.
1 Chronicles 27:31super oves quoque, Jaziz Agareus: omnes hi, principes substantiæ regis David.
Psalms 83:7in valle lacrimarum, in loco quem posuit. + 83.7 In valle lacrymarum. CASS. Vallis lacrymarum est pœnitentis humilitas. AUG. Unde autem ploratio, quia lege nos afflixit, per quam cognovimus peccatum repugnare spiritui, et gemimus, quomodo scilicet, veniamus ad locum quem posuit, ope ejus et auxilio utique. In loco quem posuit. Etenim benedictionem dabit. Qui non potest exponi, quem oculus non vidit, nec auris audivit, id est, futurum regnum, quod disposuit et ordinavit Deus ut ad id per gradus veniatur. 1