I Paralipomenon 9:19
Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum. + 9.19 Sellum vero filius Core. Prior Cora per Aleph scribitur, et sonat Cora, secundus per He, et sonat Core. Cora clamans, Core calvus interpretatur. Hic est qui in Numeris seditionem movit contra Moysen Num. 16.. Custodes vestibulorum. HIERON. Quia custodiebant exterius ostium tabernaculi. Patres vero eorum qui subter scribuntur et qui in Psalterio titulos habent, custodiebant interius ostium et cantores erant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.
Cross References
Numbers 26:11ut, Core pereunte, filii illius non perirent.
2 Kings 11:15Præcepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo Domini.
1 Chronicles 6:22Filii Caath: Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus,
1 Chronicles 26:13Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.
Psalms 42:1Psalmus David. [Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me. + 42.1 In finem psalmus David. AUG. Corporis Christi, quod hic gemit inter zizania, id est, inter malos, habens cum eis multa communia, nasci, mori, prospera et adversa: cum quibus quia non habet communem causam meritorum exclamat: Judica me, etc. Ibid. Psalmus iste contra pressuras, ne et ipsæ retrahant nos a Deo. CASS. Conqueritur de commistione malorum, et precatur separationem. Judica me. Ibid. Non petit peccata sua discuti, quod periculosum est, sed causam ab impiis parari, ut sit cum electis: unde addit: Et discerne. Gens non sancta est iniquus, et dolosus, a quibus in judicio separatur: sed et hic ne ab eis corrumpatur. 1
Psalms 49:1Psalmus Asaph. [Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. + 49.1 Psalmus Asaph. HIER. Asaph, Latine congregatio; Græce, synagoga, quæ fidelis hic loquitur, quæ Christum exspectat, per quam magis confutantur increduli Judæi. CASS. Asaph, vocem Dei inducturus de mutatione sacrificiorum, prius agit de utroque adventu per primum invitans, per secundum terrens. Deus Deorum. CASS. Ne quis mediocriter de incarnatione æstimet, etc., usque ad nuncupative, ut falsi dii, Jupiter, Venus. Locutus est, et vocavit terram. AUG. Per se, per præcones. A solis ortu usque ad occasum. CASS. Quasi dicat, etc., usque ad: exibit de Sion lex, et Verbum Domini de Jerusalem. 1