The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 1 › Corinthios i 1:10

Corinthios i 1:10

Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. + 1.10 Obsecro. Hucusque bonos laudavit. His laudatis, invitat ahos ad horum similitudinem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now I beseech you, brethren, by the name of our Lord Jesus Christ, that ye all speak the same thing, and that there be no divisions among you; but that ye be perfectly joined together in the same mind and in the same judgment.

In Context

9Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.

11Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos. + 1.11 Chlœs. Nomen est loci vel personæ. Aliquibus enim videtur locus esse, ac si diceretur: ab his qui sunt Antiochiæ. Aliquibus autem femina fuisse videtur Deo devota cum qua multi essent colentes Deum.

Read all of Corinthios i 1

Cross References

Psalms 133:1Canticum graduum. [Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. + 133.1 Canticum graduum. CASS. Quintus decimus gradus: Charitas sæculi. Et est hic tertius psalmus de charitate Dei, de qua hic agit, sicut supra de charitate proximi. Non quod alia gratia sit qua diligitur Deus, et alia qua proximus. Sed quia diversos actus habet gratia, et diversa diliguntur ea. Monet ergo ad diligendum Deum. Primo, invitat pluraliter benedicere Deum; secundo, optat benedici, ibi, Benedicat. Ecce, demonstrantis est. Et quibus faciat hanc demonstrationem, determinat, vos servi Domini. Statis. Servorum est, non sedere in domo domini. Vel, de eisdem intelligitur: Et per domum, intelligitur Ecclesia, per atria, latitudo charitatis. In charitate enim, quæ extenditur usque ad inimicos, latitudo est, in odio angustia. Quasi diceret, vos benedicite, qui statis, id est perseveratis, In domo Domini, id est in Ecclesiis; et qui statis, In atriis domus Dei nostri, id est in latitudine charitatis, ubi nullus angustiatur. 1

Matthew 9:16Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. + 9.16 Nemo autem. Quasi dicat: Carnales nondum fide passionis et resurrectionis solidati, etc., usque ad ipsi vetustati non convenit. Tollit enim. Id est perfectio novæ vitæ quæ una est dividitur, et veteri fides quam habet aufertur, cui perfectio novæ debebatur.

Mark 3:24Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.

John 9:16Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos. + 9.16 Non est hic homo a Deo, etc. Ille spiritualiter custodit sabbatum, qui est sine peccato; illi non, qui servi sunt peccati.

John 13:34Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. + 13.34 Ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Non putetur hæc prætermissa dilectio Dei quæ est in dilectione proximi, in proximo enim non nisi Deus diligitur, sicut et Christus in nobis diligit Deum, et non quod hoc habeamus, sed ut haberemus sicut medicus in ægro, non morbum, sed salutem quam venit dare.

Acts 4:32Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. + 4.32 Erat cor unum. Qui mundum reliquerant, non de nobilitate generis gloriantes se aliis præferebant, sed sicut unius ejusdemque matris Ecclesiæ visceribus editi, eodem fraternitatis amore gaudebant. Nec quisquam eorum. Virtutes quas possident justi, non suas judicant esse, sed eorum quorum utilitati dispensant. Communia. Græce unde cœnobitæ, id est communiter viventes. Cœnobia habitacula eorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 1:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 1:9Corinthios i 1Corinthios i 1:11 →