Corinthios i 1:11
Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos. + 1.11 Chlœs. Nomen est loci vel personæ. Aliquibus enim videtur locus esse, ac si diceretur: ab his qui sunt Antiochiæ. Aliquibus autem femina fuisse videtur Deo devota cum qua multi essent colentes Deum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 27:42Nuntiata sunt hæc Rebeccæ: quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te. + 27.42 Nuntiata sunt hæc Rebeccæ, etc. Hic consequenter ponitur matris obviatio, cum dicitur, Nuntiata sunt hæc. Ex quo patet quod Esau prædictam machinationem non sic celavit in corde suo, quin appareret exterius in signis et verbis. Quæ mittens et vocans Jacob, etc. Ut induceret eum ad dandum locum iræ et recedendum ad tempus. Sequitur: Cur utroque orbabor filio? etc. Ac si diceret: Si invadat te, poterit esse quod ambo eritis interfecti; vel si unus remaneat, oportebit quod sit fugitivus a me. Dixit quoque Rebecca, etc. Quia Jacob non poterat convenienter recedere sine scitu patris, ideo Rebecca convertit se ad inducendum Isaac ut mitteret Jacob filium suum ad Laban, ut ibi acciperet uxorem dicens. Tædet me, etc. Id est propter uxores Esau: non autem dixit ipsi Isaac aliam causam, scilicet de machinatione Esau in mortem Jacob, ne in senectute sua nimis affligeretur. Si acceperit Jacob uxorem, etc. Ac si diceret: Si diligis vitam meam, mitte eum ad domum fratris mei, ut ibi accipiat uxorem.
1 Samuel 25:14Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis, dicens: Ecce David misit nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro: et aversatus est eos.
Proverbs 18:6[Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.
1 Corinthians 6:1Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos? + 6.1 Audet aliquis. Occasione hujusmodi judicii incipit agere de judiciis, in quibus multis modis peccabant Corinthii, velut, quod contemptis fidelibus infideles judices adibant, vel stultos judices constituebant, et litigabant, et fraudabant, et alia hujusmodi faciebant.
2 Corinthians 12:20Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos:
Galatians 5:20idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,