The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 1 › Corinthios i 1:12

Corinthios i 1:12

Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi. + 1.12 Hoc autem dico. Hic contra baptistas agere incipit, de quibus illi gloriabantur. Ego quidem. Sub suo nomine et apostolorum notat pseudo, ne si diceret: in nomine ipsius vel illius, videretur eis invidere, et sibi velle attribuere. Vel posuit nomina bonorum apostolorum ut ostendat quod si in nomine majorum non est gloriandum, nec in nomine illorum quorum doctrina prava est, gloriandum est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now this I say, that every one of you saith, I am of Paul; and I of Apollos; and I of Cephas; and I of Christ.

In Context

11Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos. + 1.11 Chlœs. Nomen est loci vel personæ. Aliquibus enim videtur locus esse, ac si diceretur: ab his qui sunt Antiochiæ. Aliquibus autem femina fuisse videtur Deo devota cum qua multi essent colentes Deum.

13Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? + 1.13 Divisus est secundum vos Christus, quasi dicat: Multos facitis Christos, id est datores gratiarum. Vel qui operatur idem in omnibus divisus est, dum creditur in isto plus operari, in illo minus. Vel quia hoc dicitis, modo a vobis divisus est Christus, id est separatus: Nunquid Paulus crucifixus est? Per hoc verum quod Corinthii tenebant, facit eos erubescere de falsis: sicut per Christi resurrectionem, quam credebant, probat resurrectionem mortuorum, quam negabant.

Read all of Corinthios i 1

Cross References

1 Kings 16:21Tunc divisus est populus Israël in duas partes: media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem: et media pars Amri.

John 1:42Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. + 1.42 Tu es Simon filius. Prius dicit nomen ut habet a parentibus, ut significetur mutatio, dum de Simone Petrum dicit. In mutatione autem notatur vivacitas mysterii, sed nec prius nomen caret virtute. Est enim Simon obediens filius gratiæ vel columbæ, dum venit ad Jesum, sequens fratrem, unde a petra Christo dicitur Petrus, infirmus in illo, in figura Ecclesiæ quæ in petra fundatur. Tu es Simon. CHRYS. Ideo nomen mutavit ut ostendat quia ipse est qui Vetus Testamentum dedit, et nomina transmutavit, quia Abram Abraham vocavit, et Sarai Saram, et Jacob Isrælem. Igitur multis quidem et a nativitate nomina imposuit, ut Isaac et Samson, aliis autem post eam quæ a progenitoribus est nuncupationem, ut Petro et filiis Zebedæi. Nam quibus quidam a prima ætate debebat virtus clarescere, ex tunc nomina susceperunt: quibus autem postea debebat augeri, postea nuncupatio posita est. Filius Joanna, etc. Jona dicitur et Joanna indifferenter. Jona columba, Joanna gratia interpretatur.

1 Corinthians 3:4Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus?

1 Corinthians 4:6Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. + 4.6 Me et Apollo. Proposui figuram pro omnibus, ut ab omnibus abhorreatur sicut a nobis. Ne etc., unus, etc. Ab illo, id est meliori quam ille, id est, quasi sit alius ab illo qui nullus est, quantum ad se vel quantum ad ministerium.

1 Corinthians 9:5numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas?

1 Corinthians 15:50Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. + 15.50 Hoc autem dico. Judæi credebant futuram resurrectionem, sed more hujus vitæ, ut nuberent et generarent: unde sadducæis quidam non poterant respondere de septemvira muliere, de resurrectione enim erant hi carnaliter cogitantes: sed hoc Apostolus removet, dicens: Quia caro. Per carnem et sanguinem, ventrem et libidinem, id est opera carnis (quæ ibi non erunt) significat. Neque corruptio incorruptelam possidebit. Ne putares secundum substantiam carnis hoc dici, aperuit. Ideo dixit quod caro non possidebit regnum Dei: quia corruptio mortalitatis, quæ nomine carnis hic ostenditur, non possidebit incorruptibilitatem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 1:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 1:11Corinthios i 1Corinthios i 1:13 →