Corinthios i 1:13
Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? + 1.13 Divisus est secundum vos Christus, quasi dicat: Multos facitis Christos, id est datores gratiarum. Vel qui operatur idem in omnibus divisus est, dum creditur in isto plus operari, in illo minus. Vel quia hoc dicitis, modo a vobis divisus est Christus, id est separatus: Nunquid Paulus crucifixus est? Per hoc verum quod Corinthii tenebant, facit eos erubescere de falsis: sicut per Christi resurrectionem, quam credebant, probat resurrectionem mortuorum, quam negabant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Is Christ divided? was Paul crucified for you? or were ye baptized in the name of Paul?
In Context
Cross References
Acts 2:38Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. + 2.38 In nomine. In honore, vel in hac forma, quia in uno trium fides continetur.
Acts 10:48Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus. + 10.48 In nomine Christi. Cum sit regula Ecclesiæ, baptismum tradi in nomine Trinitatis. Lucas tamen testatur in nomine Jesu Christi illum dari. Quod Ambrosius solvens, dicit per unitatem nominis mysterium plenum fieri, quia qui Christum dicit, et Patrem a quo Filius, et Spiritum sanctum etiam designat: qui etiam Patrem dicit, et Filium et Spiritum paritet ostendit: et qui Spiritum nominat, Patrem a quo procedit Spiritus, et Filium, cujus etiam Spiritus est, nuncupat. Unde, ut rationi copuletur auctoritas, etiam in Spiritu baptizatur, secundum illud: Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto Act. 11., et Apostolus: In uno Spiritu baptizati sumus I Cor. 12..
Romans 14:9In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur.
1 Corinthians 6:19An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? + 6.19 Templum. Ex hoc patet quod Spiritus sanctus est Deus; si enim non esset Deus, templum utique nosipsos non haberet. Non solum autem Spiritus sanctus, sed etiam Pater et Filius templum nos habent. Templum ergo Dei, hoc est totius Trinitatis, sancta Ecclesia est.
2 Corinthians 5:14Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: + 5.14 Charitas enim Christi, etc. Quia Christus charitate pro nobis mortuus est, constat omnes mortuos fuisse in Adam; pro quibus mortuus est Christus, ut eos a morte liberaret. Quæ gratia ne inutilis sit hominibus, apostoli, ut eos illiciant, necessario se laudant; per gloriam enim et meritum apostolorum agnoscitur gratia et beneficium Christi. Si unus pro omnibus. Id est, si Christus pro omnibus quantum ad se, etsi non omnibus profuit, ergo et omnes homines debent mori pro honore illius.
Galatians 1:7quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.