Corinthios i 1:17
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. + 1.17 Sed evangelizare. Perfecte enim baptizare etiam minus docti possunt. Perfecte autem evangelizare multo difficilius est et rarioris operis. Ideo doctor gentium pluribus excellentior, evangelizare se missum dicit, non baptizare. Hoc tamen necessitate instante interdum egit. Non in sapientia. Contra sapientiam sæculi. Non in sapientia verbi. Sapientiam dicit philosophorum quæ sic dicitur, etsi non sit: attamen illa est quæ verbosos facit, per quam crux, id est mors Christi, evacuatur; et impossibile secundum naturam judicatur, ut Deus immortalis moreretur. Verbi. Ibi compositio verborum quæritur, ubi teste virtute ipsa veritas se non commendat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Baptizavi autem et Stephanæ domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
Cross References
John 4:2(quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), + 4.2 Sed discipuli. In quorum baptismo dabatur spiritus, licet non ita manifeste, ut post Ascensionem datus est ineffabili et inexcogitabili modo.
Acts 26:17eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te,
1 Corinthians 2:4et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis:
2 Corinthians 4:2sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. + 4.2 Commendantes. Ut luceat lux vestra coram hominibus. Coram Deo. Non ut videantur ab hominibus.
2 Corinthians 10:10quoniam quidem epistolæ, inquiunt, graves sunt et fortes: præsentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis:
2 Peter 1:16Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis. + 1.16 Non enim indoctas fabulas, etc. BEDA. Hic et paganos tangit et hæreticos. Pagani, quidquid eos delectabat, deos appellare non timuerunt. Hæretici, acceptis Dei veri mysteriis, de cætero non divinis Scripturis attendere, sed potius ad sensum erroneum has male interpretando transferre studuerunt. Sed speculatores facti, etc. Transfiguratio Domini et claritas ejus signum erat resurrectionis suæ et nostræ. Per Eliam qui cum eo apparuit, intelligitur resurrectio eorum qui fuerunt ante legem. Per Moysen, eorum qui sub lege; per Petrum, et Jacobum, et Joannem, eorum qui sub gratia. Vel, per Moysen mortuum mortuorum, per vivos vivorum.