Corinthios i 1:18
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. + 1.18 Pereuntibus. Id est sapientibus mundi, quorum et sapientia perit, et falsa ostenditur, et ipsi damnandi sunt. Dei virtus. Dum occisus diabolum vicit, et hominem liberavit, vel virtutem dat credentibus per quam fiunt miracula, cum res exigit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 2:47collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.
Acts 17:18Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis. + 17.18 Epicurei. ID. Vocantur sic ab auctore suo, qui dicitur voluptatis assertor. Stoici Græce, Latine elementa; qui contendebant paria esse peccata, id est omne peccatum uniforme esse. Quid vult seminiverbius. Seminiverbius est qui verbum seminat; vel seminiverbius, id est sermologus; quia semen est verbum Dei; unde: Si vobis seminavimus, etc. AUG. Legimus Paulum apostolum dictum fuisse seminatorem verborum, quod dictum est ab irridentibus, sed non respuendum a credentibus; erat quippe seminator verborum, sed messor morum. Et nos, licet parvuli, nec illi comparandi in agro Dei (quod est cor vestrum) seminamus verbum Dei, exspectantes uberem frugem, vel fructum de moribus vestris. Alii vero. RAB. A Judæis audierunt vocabulum dæmoniorum esse abominabile, et ideo huic abominationi comparant doctrinam Pauli; vel Judæi sunt qui hoc dicunt, id est sadducæi.
Romans 1:16Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco. + 1.16 Virtus enim Dei, etc. Quia signis firmatur incredibilis prædicatio: quod non est in falsis præconibus.
1 Corinthians 1:23nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
1 Corinthians 2:14Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. + 2.14 Animalis autem homo. Dicitur animalis homo vita, qui fertur dissoluta lascivia animæ suæ, quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet, eo quod ipse Deo regendum se non subjicit. Animi vero sensu dicitur animalis, qui Deo juxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem philosophicam judicat. Quia spiritualiter examinatur. Animalis non potest intelligere spiritualia, quia examinatur, id est, examinatio et comprobatio fit illorum spiritualium, tantum spiritualiter, id est, a spirituali homine, et personaliter legitur: examinatur. Vel ita: Animalis non intelligit spiritualia, quia spiritualiter, id est, per spiritualia tantum probatur quod animalis est; quia audita improbat, et non ob aliud ei proponuntur, nisi ut examinetur.
1 Corinthians 15:2per quod et salvamini: qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. + 15.2 Per quod et salvamini. Si retinetis illud Evangelium, id est resurrectionem mortuorum, ea ratione qua confirmavi vobis, id est per resurrectionem Christi. Nisi frustra credidistis. Quod est, si non tenetis resurrectionem mortuorum. Incassum est fides quæ non accipitur sub spe resurrectionis.