Corinthios i 1:2
ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro. + 1.2 Cum omnibus. Et omnibus scribit suffraganeiis Corinthiis, qui in eisdem vitiis laborabant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 4:26Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini. + 4.26 Quem vocavit Enos, etc. Enos interpretatur homo: qui cœpit invocare nomen Domini, quia per mortem Christi, quam significavit Abel, et per resurrectionem, quam significat Seth, fit homo confitens Dominum conditorem, et vitæ perditæ reparatorem. HIERON. Quem vocavit Enos. Enos interpretatur homo, qui cœpit invocare nomen Domini: sicut Adam homo interpretatur, ita etiam Enos juxta Hebraicam veritatem homo, vel vir; et pulchre, quia hoc vocabulum habuit, dictum est quia initium fuit tunc invocandi nomen Domini: licet plerique Hebræorum arbitrantur quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine ejus fabricata sunt idola.
Genesis 13:4in loco altaris quod fecerat prius: et invocavit ibi nomen Domini.
John 17:17Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. + 17.17 Sanctifica. Sicut ex gratia tua incæpta est sanctificatio per quam jam non sunt de mundo, eadem gratia fac sanctiores, ut perseverent in veritate, cujus umbra fuerunt veteres sanctificationes; id est, in me qui sum veritas, quod subdendo aperit: Sermo tuus veritas est, quod est, ego sum veritas. Græce, Latine verbum vel sermo, qui est unigenitus Patris.
Acts 9:14et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum.
Acts 10:36Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).
Acts 18:1Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum: