The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 1 › Corinthios i 1:22

Corinthios i 1:22

Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the Jews require a sign, and the Greeks seek after wisdom:

In Context

21Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. + 1.21 Placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. Id est crucis fide æternitatem provenire mortalibus: ut ibi salus reperiretur, ubi stultitia creditur.

23nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,

Read all of Corinthios i 1

Cross References

Matthew 16:1Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis. + 16.1 Et accesserunt, etc. Ut signum de cœlo, etc. Ut qui pavit multos paucis: manna plueret quo omnes reficeret. Unde Joannes post edulium panum: Quod signum facis, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Patres nostri manducarunt manna in deserto Joan. 6.. Petebant tentando ut in morem Eliæ ignem de sublimi mitteret, vel in similitudinem Samuelis æstivo tempore mugire tonitrua faceret, quasi non possent et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis æris passionibus accidisse.

Luke 11:16Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo.

John 2:18Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? + 2.18 Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? Respondit. Quia signum quærunt quare solita commercia de templo ejicit? et ait: Solvite. Quasi dicat: Quia hoc templum significat templum corporis in quo nulla est macula et merito hoc figurale purgo, qui illud ab hominibus morte solutum divina potentia suscitare queo.

Acts 17:18Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis. + 17.18 Epicurei. ID. Vocantur sic ab auctore suo, qui dicitur voluptatis assertor. Stoici Græce, Latine elementa; qui contendebant paria esse peccata, id est omne peccatum uniforme esse. Quid vult seminiverbius. Seminiverbius est qui verbum seminat; vel seminiverbius, id est sermologus; quia semen est verbum Dei; unde: Si vobis seminavimus, etc. AUG. Legimus Paulum apostolum dictum fuisse seminatorem verborum, quod dictum est ab irridentibus, sed non respuendum a credentibus; erat quippe seminator verborum, sed messor morum. Et nos, licet parvuli, nec illi comparandi in agro Dei (quod est cor vestrum) seminamus verbum Dei, exspectantes uberem frugem, vel fructum de moribus vestris. Alii vero. RAB. A Judæis audierunt vocabulum dæmoniorum esse abominabile, et ideo huic abominationi comparant doctrinam Pauli; vel Judæi sunt qui hoc dicunt, id est sadducæi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 1:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 1:21Corinthios i 1Corinthios i 1:23 →