Corinthios i 1:23
nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But we preach Christ crucified, unto the Jews a stumblingblock, and unto the Greeks foolishness;
In Context
22Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt:
24ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia:
Cross References
Matthew 11:6et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. + 11.6 Qui non fuerit. Qui de divinitatis potentia non dubitaverit, hoc non contra Joannem dixisse putandus est quem mox adeo commendat.
Luke 2:34Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur: + 2.34 Ecce positus est hic. In ruinam illorum qui steterant, et resurrectionem illorum qui ceciderant; vel in ruinam vitiorum, et in resurrectionem virtutum. Non in se tantum, sed in suis quoque prædicatoribus positus est in ruinam et resurrectionem, unde Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Bono enim odore, alii salvantur, alii pereunt II Cor. 2..
John 6:53Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
Acts 10:39Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
1 Corinthians 1:18Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. + 1.18 Pereuntibus. Id est sapientibus mundi, quorum et sapientia perit, et falsa ostenditur, et ipsi damnandi sunt. Dei virtus. Dum occisus diabolum vicit, et hominem liberavit, vel virtutem dat credentibus per quam fiunt miracula, cum res exigit.
1 Corinthians 2:2Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. + 2.2 Non enim judicavi. Qui minus capaci altiora loquitur, non utilitatem, sed sui ostentationem facit.