Corinthios i 1:24
ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
Cross References
Proverbs 8:1[Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? + 8.1 Nunquid non sapientia, etc. Dominus palam locutus est mundo: et in occulto locutus est nihil. Quid ergo neglecto Evangelio ejus, ad hæresim et lasciviam miseri confluunt?
Luke 7:35Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis. + 7.35 Justificata est sapientia. Ostendit filios sapientiæ intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam, sed in æquanimitate tolerandi inopiam et temperantiam, non se corrumpendi per abundantiam. Non est regnum Dei esca et potus Rom. 14.. Quorum non usus, sed concupiscentia reprehenditur. Justificata, etc. Quidquid me putetis, ego tamen Dei virtus et Dei sapientia juste facere intelligor ab apostolis, quibus Pater revelavit quæ prudentibus abscondit.
Romans 1:4qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri: + 1.4 Qui prædestinatus est. AUG., Tract. 105 in Joan. Prædestinata est ista humanæ naturæ tanta et tam celsa et summa subvectio, ut quo attolleretur, altius non haberet: sicut pro nobis ipsa divinitas, quousque se deponeret, humilius non habuit, quam suscepta natura hominis cum infirmitate carnis usque ad mortem crucis. AUG., lib. I de Prædest. sanct., c. 15. Est etiam præclarissimum lumen prædestinationis et gratiæ ipse mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, etc., usque ad ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset in virtute Filius Dei. Mortuorum Jesu Christi. Christi pro ejus vel suorum, proprium nomen pro pronomine posuit more Hebraico, quæ locutio in Scripturis præcipue veteribus est usitatissima, ut: Fecit Moyses sicut præcepit Dominus Moysi. CHRYS. Hoc est, non nos hoc virtute nostra præstitimus, quod apostoli simus, neque enim nostris multis sudoribus ac laboribus hanc dignitatem sortiti sumus, sed gratiam invenimus.
Romans 8:28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. + 8.28 Scimus autem quoniam diligentibus, etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quæ fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia sæculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium. Secundum propositum. Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a prædestinatione Dei. Et inde est, quod omnia cooperantur in bonum: non ex merito.
1 Corinthians 1:2ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro. + 1.2 Cum omnibus. Et omnibus scribit suffraganeiis Corinthiis, qui in eisdem vitiis laborabant.
1 Corinthians 1:18Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. + 1.18 Pereuntibus. Id est sapientibus mundi, quorum et sapientia perit, et falsa ostenditur, et ipsi damnandi sunt. Dei virtus. Dum occisus diabolum vicit, et hominem liberavit, vel virtutem dat credentibus per quam fiunt miracula, cum res exigit.