The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 1 › Corinthios i 1:25

Corinthios i 1:25

quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Because the foolishness of God is wiser than men; and the weakness of God is stronger than men.

In Context

24ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia:

26Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: + 1.26 Videte enim. Vere stultum et infirmum Dei, est sapientius et fortius hominibus. Quod in vobis potestis experiri. Insipientes enim et infirmi vos vocaverunt, inter stulta et infirma Dei enumerati sunt tales vocatores, qui tamen confundunt sapientes et fortes. Et vere sunt tales, quia non multi. Non autem ait, nulli, forsan pro se, qui solus inter apostolos sæcularium litterarum peritus, terrenarum opum dives, Romanæ dignitatis parentela conspicuus fuit; qui tamen hæc nihili pendit, nec usus est eis.

Read all of Corinthios i 1

Cross References

Exodus 14:2Loquere filiis Israël: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quæ est inter Magdalum et mare contra Beelsephon: in conspectu ejus castra ponetis super mare. + 14.2 Phihahiroth, quæ est inter Magdalum, etc. ORIG., hom. 5 in Exod. Videamus quæ via præcipitur eligenda. De Othon, inquit, conversi, iter facite inter Epauleum et Magdalum, quod est contra Beelsephon, etc. Epauleum ascensio tortuosa, Magdalum turris, Beelsephon ascensio speculæ, vel habens speculam, interpretatur. Credebat forsitan quod ostenderet Deus planum iter et molle, sed ascensio est et tortuosa. Non enim proclive iter est quo tenditur ad virtutes, sed ascenditur anguste et difficulter. Unde Matth. 7: Arcta est enim et angusta via quæ ducit ad vitam. Est ergo iter quo inceditur ascensio tortuosa, et ascensio speculæ vel habens speculam. Ascensio ad actus pertinet, specula ad fidem; ostenditur ergo quia et in actibus et in fide multa est difficultas, multus labor: multæ enim tentationes nobis occurrunt, multa offendicula, volentibus agere quæ Dei sunt. Deinde in fide multa invenies tortuosa, plurimas quæstiones, objectiones hæreticorum, contradictiones infidelium: hoc ergo iter agendum est sequentibus Dominum. Sed et turris est in hoc itinere, de qua dicitur Luc 14: Quis vestrum volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, si habet unde perficiat? Ista est ergo turris ex his ardua et excelsa virtutibus; quod videns Pharao dicit: Errant isti. Apud Pharaonem, qui Deum sequitur errare dicitur, quia iter sapientiæ tortuosum, multas habens difficultates et anfractus. Si confitearis unum Patrem invisibilem, et unum unigenitum ejus Jesum Christum, et unum Spiritum sanctum, tortuosum, difficile et incredibile videtur hoc in infidelibus. Si dicis Deum majestatis crucifixum filium hominis esse, qui de cœlo descendit: tortuosa videntur hæc et difficilia; qui audit nisi eum fide audiat, dicit quia errant isti. Sed tu fixus esto in hac fide, sciens quia Deus ostendit tibi hanc viam fidei, qui ait: Tollentes de Othon castra, collocate inter Epauleum et Magdalum. Fuisset. ORIG. Fugiens Ægyptum venis ad ascensionem operis et fidei, et ad ædificium turris: venis ad mare, et occurrunt tibi fluctus tentationum. Unde II Tim. 3: Qui enim volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur, quia tentatio vita nostra est super terram. Sed si Moysen, id est legem Dei, sequeris, Ægyptus te insectatur. Sed vide quid fiet: Levavit, inquit, angelus Domini, qui antecedebat castra Isræl, et abiit post illos. Elevavit et columnam nubis a facie eorum, et stetit post illos, et intravit inter castra Ægyptiorum et Isræl. Hæc columna nubis populo Dei efficitur murus: Ægyptiis imponit tenebras; non transfertur columna ignis ad Ægyptios, ut videant lucem: sed nubis, ut in tenebris maneant, quia dilexerunt tenebras, non lucem. Et tu ergo si ab Ægyptiis recedas, si de potestate dæmonum fugias, vide quanta tibi præparantur auxilia, dummodo in fide fortis permaneas: nec Ægyptiorum equitatus et quadrigæ perterreant, nec reclames contra Dei legem, id est Moysen, dicens: Tanquam non essent sepulcra in Ægypto, ita eduxisti nos.

Judges 7:2Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus: ne glorietur contra me Israël, et dicat: Meis viribus liberatus sum.

1 Samuel 17:40et tulit baculum suum, quem semper habebat in manibus: et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum, et fundam manu tulit: et processit adversum Philisthæum.

Zechariah 4:6Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.

Romans 11:33O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! + 11.33 O altitudo, etc. Præmiserat sententiam miræ profunditatis, cujus profunditatis veluti horrore perculsus, exclamat o altitudo, etc. Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam nullis meritis præcedentibus redditam. Nec tam movet nos, quod gratia præstatur indignis, quam quod æque indignis aliis denegatur. AUG., lib. de Spirit, et lit., c. 36 in fine. Scio quod sicut impossibilitas, et ita iniquitas non est apud Deum, etc., usque ad ut prius permitteret eos concludi in infidelitate. ID. Aliquando filiis infidelium præstatur Dei gratia, etc., usque ad et si non in hac vita, certe in altera, etc. Viæ ejus. Id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quod disposuit. Consiliarius. Patris consiliarius est unigenitus Filius ejus, qui et Angelus magni consilii appellatur. Sed ex hominibus et angelis nullus fuit ei consiliarius.

1 Corinthians 1:27sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: + 1.27 Sed quæ stulta. Ecce contra ordinationem Dei faciunt aperte, quia sapientiam sæculi jactant, cum Deus humilitatem proponat. Venit enim humilis Deus quærens humiles, non altos. Qui etsi primum elegerit pauperes, indoctos, infirmos, non tamen relinquit sapientes, divites, nobiles, sed si eos primos eligeret, merito talium rerum sibi viderentur eligi; et ita in eis esset superbia qua homo cecidit. Nisi fideliter præcederet piscator, non humilis sequeretur orator. Unde Nathanæl doctus, in apostolum non est electus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 1:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 1:24Corinthios i 1Corinthios i 1:26 →