Corinthios i 1:27
sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: + 1.27 Sed quæ stulta. Ecce contra ordinationem Dei faciunt aperte, quia sapientiam sæculi jactant, cum Deus humilitatem proponat. Venit enim humilis Deus quærens humiles, non altos. Qui etsi primum elegerit pauperes, indoctos, infirmos, non tamen relinquit sapientes, divites, nobiles, sed si eos primos eligeret, merito talium rerum sibi viderentur eligi; et ita in eis esset superbia qua homo cecidit. Nisi fideliter præcederet piscator, non humilis sequeretur orator. Unde Nathanæl doctus, in apostolum non est electus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret:
Cross References
Numbers 22:30Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam.
Isaiah 26:5Quia incurvabit habitantes in excelso; civitatem sublimem humiliabit: humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem.
Isaiah 29:19Et addent mites in Domino lætitiam, et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt;
Matthew 4:18Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), + 4.18 Qui vocatur Petrus. Vel quando primum Andræas adduxit eum, hoc nomen inditum est ei, dum dicitur: Tu vocaberis Cephas Joan. 1., quod interpretatur Petrus: quanquam hic videtur de futuro promittere. Vel quando confessus est: Tu es Christus Filius Dei vivi, dictum est ei: Tu es Petrus et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam Matth. 16.. BEDA. Petrus, agnoscens: Andræas, virilis: quod doctoribus convenit: quia hi soli, etc., usque ad quia vero primus homo inobediens exivit, secundus obediens ingressus est RAB. Matthæus dicit post habitationem Capharnaum discipulos vocasse. Joannes dicit, etc., usque ad ante autem quam veniret Jesus in Cana Galilææ, Andræas Petrum adduxit, sed nondum discipuli. Mittentes rete. Quia quos sæpe terrenis lucris inhiare considerat, cœlestibus desideriis advocat, et per eos retibus Evangelii, alios de profundo iniquitatis eripit, unde subdit: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum Joan. 1..
Matthew 11:25In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. + 11.25 Respodens Jesus. Respondens tacitæ objectionis quasi quæreretur, quæ ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Domine cœli et terræ. Qui facis cœlos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Parvulis. Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.
Luke 19:39Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos. + 19.39 Magister. Mira invidentium dementia, quem vera docentem noverant, cum magistrum appellari audiunt, discipulos ejus quasi melius edocti redarguendos æstimant, quos ille instituerat, quem Deum apparet esse per miracula.