The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 1 › Corinthios i 1:4

Corinthios i 1:4

Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I thank my God always on your behalf, for the grace of God which is given you by Jesus Christ;

In Context

3Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. + 1.3 Gratia. Primum proponit de bonis, ut his alii conformentur. Et Domino Jesu Christo. Qui a Patre personali quidem proprietate distinctus est, sed unus cum ipso unitate substantiæ Deus.

5quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia. + 1.5 In omnibus. Supponit partes aliquas in omni verbo, id est in omni genere linguarum, vel in omni modo prædicandi, id est minoribus, mediocribus, et perfectis.

Read all of Corinthios i 1

Cross References

John 14:14Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.

John 14:26Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. + 14.26 Paracletus. Consolari cum sit opus Trinitatis, ad personam tamen maxime Spiritus sancti pertinet, quia in Scriptura nomine bonitatis Spiritus sanctus designatur: per bonitatem ergo Deus nos consolatur, per eam omnia bona sua nobis tribuit. Ille vos. Quia etsi Filius doceat nos et revelet Patrem, hoc totum facit per suam bonitatem. Ille vos docebit omnia. Docebit quæ dixero, non quod dicat Filius et Spiritus doceat, quia quod dicit et docet, et ipsa Trinitas dicit et docet. Sed quia Trinitas est, oportet singulas personas insinuari, quos nos distincte audire, inseparabiliter intelligere debemus. Cum ergo dicimus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, non eos simul dicimus, cum non possint esse non simul.

Acts 11:23Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: + 11.23 Et hortabatur, etc. Nihil mutavit vel addidit, sed perseverantiam docuit, quia vera et plena fides erat in eis.

Romans 1:8Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. + 1.8 Gratias ago. Gratias agere est sentire omnia a Deo data esse, et pro eo laudare corde, voce et opere. Deo meo. AUG., lib. de Ovibus. Non enim vox ista esse potest nisi sanctorum, quorum Deus dicitur, sicut Deus Abraham, Isaac, et Jacob. Cum enim omnium unus sit Deus per naturam, eorum tamen proprie per gratiam esse dicitur, qui merito fidei et justitiæ ejus cultores esse probantur. Pro omnibus vobis. Cum pro aliis, primum pro vobis, de quibus magna utilitas venit per Christum mediatorem, per quem vobis Deus dedit bona omnia. Quia fides. AMBR. Congaudet de bono incepto eorum, per quod charitatem erga illos ostendit, et hortatur ad profectum. Hæc autem omnia se agere dicit, quia multis proficit fides eorum.

1 Corinthians 1:3Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. + 1.3 Gratia. Primum proponit de bonis, ut his alii conformentur. Et Domino Jesu Christo. Qui a Patre personali quidem proprietate distinctus est, sed unus cum ipso unitate substantiæ Deus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 1:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 1:3Corinthios i 1Corinthios i 1:5 →