Corinthios i 10:13
Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. + 10.13 Tentatio vos, etc. Hortatur ut humana tentatio illos apprehendat, non alia. Humana enim tentatio est, ut in necessitate vel pressura non diffidat homo de Deo, auxilium humanum requirendo. Propter Christum ergo pati, humana tentatio est, per quam proficitur apud Deum. Possitis sustinere. Quod fit per humilitatem. Humiles enim in omni tentatione custodit, ut illi non crepent in fornace, qui non habent ventum superbiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 3:17Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, ad terram fluentem lacte et melle. + 3.17 Ad terram fluentem lacte et melle, etc. AUG., Quæst. 4 in Exod. Utrum hoc spiritualiter accipere debemus, quia secundum proprietatem non hæc erat terra quæ data est Hebræis? An modus locutionis est, qua ubertas et suavitas terræ laudatur?
1 Samuel 29:10Igitur consurge mane tu, et servi domini tui qui venerunt tecum: et cum de nocte surrexeritis, et cœperit dilucescere, pergite.
Psalms 125:3Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus lætantes. + 125.3 Ecce hæreditas. ID. Secundo, quæ hæreditas et quomodo collecta. Quasi diceret, dilecti post somnum surgent. Fructus ventris. AUG. Venter Ecclesiæ, etc., usque ad quia omnes acquisivit per obedientiam passionis, unde postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2.. 1
Isaiah 25:1[Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen. + 25.1 Amen. HIER. Hebræum, quo sæpe Dominus utitur in Evangelio: Amen amen, id est vere vere dico vobis.
Jeremiah 12:5Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis? + 12.5 Si cum pedibus. Quasi dicat: Si captivitas vicinarum gentium te fatigavit, Moabitarum scilicet, Philisthiim, Ammonitarum, Idumæorum, qui propter difficultatem locorum non tam pugnæ quam latrocinio apti sunt. Quomodo. Id est, quid facies, cum ad captivitatem in Chaldæam veneris? Chaldæi enim et Persæ equis gaudent.