The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 10 › Corinthios i 10:19

Corinthios i 10:19

Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? + 10.19 Quid ergo? Quia dixi, fugite a cultura idolorum, videor dicere, quod idolis immolatum sit aliquid magnum, sed non hoc dico, sed potius dico, quod ea quæ gentes immolant, dæmoniis immolant: quia idolo diabolus colitur, qui pejor est idolo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

What say I then? that the idol is any thing, or that which is offered in sacrifice to idols is any thing?

In Context

18Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? + 10.18 Videte. Similitudo est ad intelligendum quod supra dictum est. Ideo addidit, secundum carnem, quia est Isræl secundum spiritum, qui veteres umbras jam non sequitur, sed eam consequentem (quæ illis umbris præcedentibus significata est) veritatem; et immolat Deo in corpore Christi sacrificium laudis, ex quo Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.

20Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum: + 10.20 Socios fieri dæmoniorum. AUG., lib. II de Doctrin. Christ., c. 20, 21, etc. Ad hoc genus etiam pertinent consultationes et pacta, etc., usque ad mathematici, qui conantur actionum eventus prædicere, dicuntur.

Read all of Corinthios i 10

Cross References

Deuteronomy 32:21Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.

Isaiah 41:29Ecce omnes injusti, et vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum.] + 41.29 Ecce omnes injusti. Quidquid de idolis vel de gentibus diximus, ad hæresiarchas et pravitatis dogmata referamus, quia, Christo pacem Ecclesiæ nuntiante et veritatem monstrante, ipsi errores sequuntur, et vento et turbini comparantur.

1 Corinthians 3:7Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus.

1 Corinthians 13:2Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. + 13.2 Et si habuero prophetiam. Ut Balaam, et Caiphas, et Saul. Noverim mysteria. Ut et Judas cum apostolis, et diabolus qui (ut Ezechiel dicit) mysteria divina novit. Scientiam. Ut scribæ et Pharisæi, unde: Vos habetis clavem scientiæ, sed nec intratis, nec alios intrare sinitis Matth. 23.. Habent hæc utique et mali, qui et confitebuntur in judicio, ubi non audebunt mentiri: quibus non dicetur: Non habuistis, sed non novi vos: quia ea sine charitate habuerunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 10:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 10:18Corinthios i 10Corinthios i 10:20 →