Corinthios i 10:2
et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari: + 10.2 In Moyse baptizati. In ducatu Moysi purgati per visa signa illa. Vel, signum baptismi acceperunt, quod credentibus idem valuit. Baptizati sunt, quia a morte liberati et per eam mundati ab ignorantia Dei, quæ premebat omnes gentes, et præparati ad accipiendam legem. Vel baptizati dicuntur, quia gerebant formam nostri sacramenti. Moyses Christum, nubes Spiritum sanctum, mare baptismum significat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And were all baptized unto Moses in the cloud and in the sea;
In Context
Cross References
John 9:28Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. + 9.28 Maledixerunt ergo ei. Secundum cor eorum maledictio est. Sed quod dicitur optabile est omnibus, ut discipuli Christi sint.
1 Corinthians 1:13Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? + 1.13 Divisus est secundum vos Christus, quasi dicat: Multos facitis Christos, id est datores gratiarum. Vel qui operatur idem in omnibus divisus est, dum creditur in isto plus operari, in illo minus. Vel quia hoc dicitis, modo a vobis divisus est Christus, id est separatus: Nunquid Paulus crucifixus est? Per hoc verum quod Corinthii tenebant, facit eos erubescere de falsis: sicut per Christi resurrectionem, quam credebant, probat resurrectionem mortuorum, quam negabant.
Hebrews 3:2qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus. + 3.2 Qui fidelis. Incipit Christum comparare Moysi, sicut supra prophetis et angelis, ita ut sit præ Moyse fidelis, quia non suam, sed Patris gloriam quæsivit, nec ejus mandata abscondit. Qui Christus fidelis est Patri (sicut Moyses) in omni domo Judæorum et gentium.