Corinthios i 10:23
Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat. + 10.23 Omnia mihi licent. Potestate liberi arbitrii et doctrina legis naturalis. Non quia omnia liceant etiam illicita, sed ecce ponamus licere omnia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.
Cross References
Romans 14:15Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.
Romans 15:1Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
1 Corinthians 8:1De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat. + 8.1 De his. Quasi dicat: scitis æque ac ego, quod licet ea comedere; quia omnes scientiam habemus. Hoc de his dicit qui habentes scientiam cum offendiculo edebant. Quos primum arguit, nec sufficienter scire dicit. Alii autem ignari sub veneratione idoli comedebant. Scientia inflat. Per se inutilis est scientia, cum charitate utilis. Per se inflat in superbiam, ut dæmones qui Græco nomine a scientia sic sunt nominati. Propter elationem scientiæ reprimendam datus est Paulo stimulus. Melius est scire infirmitatem nostram, quam naturas rerum; hanc scientiam qui apponit, apponit dolorem peregrinationis ex desiderio patriæ.
1 Corinthians 14:3Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem.
1 Corinthians 14:17Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.
2 Corinthians 12:19Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram. + 12.19 Olim putatis. Quasi dicat: Jamdudum forsan putatis: quod causa excusationis quasi reus dicam, quod non gravavi, sed dico (teste Deo qui scit) quod non circumveni vos, et non superbe, sed in Christo amplificando in vobis.