Corinthios i 10:24
Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Let no man seek his own, but every man another’s wealth.
In Context
Cross References
Romans 15:1Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
1 Corinthians 10:33sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant. + 10.33 Omnibus placeo. Qui hominibus propter veritatem placet, jam non ipse illis, sed veritas placet. Si propter seipsum placet homo, superbia est; hoc est quod alibi dixit: Si hominibus placerem, servus Christi non essem Gal. 1.. Sed nunquid placebat persecutoribus suis? Placebat omni generi hominum, quod Christi congregabat Ecclesiam, sive jam intus positis, sive introducendis in eam.
2 Corinthians 12:14Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. + 12.14 Nec enim debent, etc. Carnales patres filiis congregant, sed spirituales dignum est ut a filiis sumptus accipiant. Hic autem in tantum probat se nolle accipere, ut transferat causam carnalis patris ad spiritualem: et dicit non solum se pro salute eorum impendere, sed et mori paratum.
Philippians 2:21Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. + 2.21 Omnes, etc. Hi sunt mercenarii, qui sunt tolerandi, quia eadem habent in ore, quæ et pastores, qui utique sunt diligendi. Fures vero qui falsa prædicant, et latrones qui occidunt, sunt cavendi.