Corinthios i 10:29
conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia? + 10.29 Ut quid enim. Quasi: Quid opus est, ut puter causa venerationis edere? Judicor enim non distare ab idololatra.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago?
Cross References
Romans 14:15Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.
1 Corinthians 9:19Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. + 9.19 Ex omnibus. Negotiis hominum, nihil ab eis accipiendo; Omnium, subaudi hominum, me servum feci, supportando omnes, veluti bonus procurator supportat infirmos, maxime vos, o Corinthii, per meam patientiam. Feci autem hoc non calliditatis astutia, sed compatientis affectu, ut plures lucrifacerem Christo.
2 Corinthians 8:21Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. + 8.21 Coram Deo. Propter nos conscientia nostra sufficit nobis: propter vos fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis. Duæ res sunt, conscientia et fama: conscientia tibi, fama proximo: qui conscientiæ fidens negligit famam, crudelis est.