bible.software › Corinthios i › Corinthios i 10 › Corinthios i 10:30
Corinthios i 10:30
Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For if I by grace be a partaker, why am I evil spoken of for that for which I give thanks?
In Context
29conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia? + 10.29 Ut quid enim. Quasi: Quid opus est, ut puter causa venerationis edere? Judicor enim non distare ab idololatra.
31Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. + 10.31 Sive ergo manducatis. Non solum ergo vox tua sonet laudes Dei, sed etiam opera tua concordent cum voce tua. Cum enim voce cantaveris, silebis aliquando vita. Sed sic canta, ut nunquam sileas. Si enim ore clamas, et fraudem cogitas, siluisti a laude Dei, et quod gravius est, in blasphemiam perrexisti. Cum enim laudatur Deus de bono opere tuo, laudas Deum: et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, blasphemas Deum. Si ergo quod manducas et bibis, ad refectionem corporis sumis, reparationemque membrorum, gratias agens ei qui tibi tribuit mortali et fragili ista supplementorum solatia, cibus tuus et potus laudat Deum. Si vero modum naturæ debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites, quantaslibet laudes Dei lingua tua sonet, vita blasphemat.
Read all of Corinthios i 10
Cross References
Romans 14:6Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. + 14.6 Qui sapit. In suo sensu dico, ut abundans: quia qui sapit diem, vel omnem, vel diem interpositum, Domino sapit. Et qui manducat, Domino manducat. Id est ad honorem Domini, cujus omnia creata credit munda, et quia ei serviturus illis sustentatur.
This Verse In Other Editions
Study Corinthios i 10:30