Corinthios i 10:31
Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. + 10.31 Sive ergo manducatis. Non solum ergo vox tua sonet laudes Dei, sed etiam opera tua concordent cum voce tua. Cum enim voce cantaveris, silebis aliquando vita. Sed sic canta, ut nunquam sileas. Si enim ore clamas, et fraudem cogitas, siluisti a laude Dei, et quod gravius est, in blasphemiam perrexisti. Cum enim laudatur Deus de bono opere tuo, laudas Deum: et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, blasphemas Deum. Si ergo quod manducas et bibis, ad refectionem corporis sumis, reparationemque membrorum, gratias agens ei qui tibi tribuit mortali et fragili ista supplementorum solatia, cibus tuus et potus laudat Deum. Si vero modum naturæ debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites, quantaslibet laudes Dei lingua tua sonet, vita blasphemat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Whether therefore ye eat, or drink, or whatsoever ye do, do all to the glory of God.
In Context
30Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago?
Cross References
Deuteronomy 12:7Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri: ac lætabimini in cunctis, ad quæ miseritis manum vos et domus vestræ, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester.
Deuteronomy 12:18sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis: et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis manum tuam.
Zechariah 7:5Loquere ad omnem populum terræ, et ad sacerdotes, dicens: Cum jejunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos, numquid jejunium jejunastis mihi?
1 Corinthians 7:34Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. + 7.34 Cogitat, etc. Hæc enim de damnatione non timens et de salute secura, cogitat tantum quæ Domini sunt. Ut sit sancta, etc. Hoc et nupta, sed amplius innupta, quæ libera a necessitatibus mundanis, quibus astricta est nupta, intensius vacat cœlestibus præceptis.
Colossians 3:23Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus: + 3.23 Ex animo operamini sicut Domino. Eam Deus innocentiam probat, qua homo non metu pœnæ fit innocens, sed amore justitiæ: nam qui timore non peccat, quamvis non noceat aliis, sibi tamen plurimum nocet. Simulata æquitas non est æquitas, sed duplicatum peccatum. In quo est iniquitas et simulatio.