The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 10 › Corinthios i 10:32

Corinthios i 10:32

Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei: + 10.32 Ecclesiæ Dei. Quantum ad infirmos quibus fiunt offendicula, dum eorum exemplo adhærent his quæ inimica sunt Deo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Give none offence, neither to the Jews, nor to the Gentiles, nor to the church of God:

In Context

31Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. + 10.31 Sive ergo manducatis. Non solum ergo vox tua sonet laudes Dei, sed etiam opera tua concordent cum voce tua. Cum enim voce cantaveris, silebis aliquando vita. Sed sic canta, ut nunquam sileas. Si enim ore clamas, et fraudem cogitas, siluisti a laude Dei, et quod gravius est, in blasphemiam perrexisti. Cum enim laudatur Deus de bono opere tuo, laudas Deum: et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, blasphemas Deum. Si ergo quod manducas et bibis, ad refectionem corporis sumis, reparationemque membrorum, gratias agens ei qui tibi tribuit mortali et fragili ista supplementorum solatia, cibus tuus et potus laudat Deum. Si vero modum naturæ debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites, quantaslibet laudes Dei lingua tua sonet, vita blasphemat.

33sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant. + 10.33 Omnibus placeo. Qui hominibus propter veritatem placet, jam non ipse illis, sed veritas placet. Si propter seipsum placet homo, superbia est; hoc est quod alibi dixit: Si hominibus placerem, servus Christi non essem Gal. 1.. Sed nunquid placebat persecutoribus suis? Placebat omni generi hominum, quod Christi congregabat Ecclesiam, sive jam intus positis, sive introducendis in eam.

Read all of Corinthios i 10

Cross References

Ruth 3:14Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris. + 3.14 Surrexit itaque antequam. Quia antequam Judæi doctrina legis imbuti naturæ suæ jura cognoscerent, Ecclesia gentium inertiæ suæ somnium excutiens diluculo nascentis fidei resurrexit, et ad Christi gratiam properavit.

Acts 24:16In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.

1 Corinthians 8:13Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.

1 Corinthians 11:22Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo. + 11.22 Ecclesiam. Ecclesia sunt fideles; de quibus dicitur: Ut exhiberet sibi Ecclesiam gloriosam. Hoc tamen nomine vocari ipsam domum orationis Apostolus testatur, dicens, Aut Ecclesiam Dei, etc. Laudo vos? Vel sic distingue: Laudo vos in hoc? utique non laudo.

Philippians 1:10ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, + 1.10 Ut probetis potiora. Id est, ut crescat charitas vestra in scientia, ut probare et discernere sciatis non solum quæ sunt mala et bona, sed etiam inter bona quæ sint potiora, ut post probationem sitis sinceri in vobis, sine operibus corruptionis, et quantum ad proximum, sine offensione.

1 Timothy 3:15si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. + 3.15 Ecclesia. Multorum convocatio ad unius Dei cultum. Columna veritatis. In se bene sustinens veritatem ne corruat, licet tribuletur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 10:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 10:31Corinthios i 10Corinthios i 10:33 →