Corinthios i 10:4
et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus): + 10.4 Consequente eos petra. Id est, satisfaciente voluntati eorum, quia quoquo irent, aquæ inundantes secutæ sunt; sic Christus in deserto hujus mundi suos comitatur. Vel, consequente, id est, secuturam veritatem significante. Petra autem. Solet res, quæ significatur nomine rei quam significat nominari. Petra. Id est Christus, sequebatur, quia ubi humanum deficiebat suffragium, aderat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto.
Cross References
Genesis 40:12Respondit Joseph: Hæc est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt:
Exodus 17:6En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël: + 17.6 Percutiesque petram. Christum, qui in cruce a Judæis percussus est: cui accessit virga, id est, lignum passionis, ut fidelibus remaneret aqua.
Deuteronomy 9:21Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est, vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, projeci in torrentem, qui de monte descendit.
Isaiah 43:20Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones: quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo. + 43.20 Dracones et struthiones. Maligni, venenosi, qui in solitudine gentium morabantur, idololatriæ sanguine morumque feritate bestiales. Struthio speciem alarum habet, volatu caret. Sic hypocrita speciem sanctitatis habet, rem autem nonhabet.
Ezekiel 5:4et ex eis rursum tolles, et projicies eos in medio ignis, et combures eos igni, et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israël.