Corinthios i 10:6
Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto.
Cross References
Numbers 11:31Ventus autem egrediens a Domino, arreptans trans mare coturnices detulit, et demisit in castra itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in aëre duobus cubitis altitudine super terram.
Psalms 106:14Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit. 1
Romans 5:14Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. + 5.14 Sed regnavit. Non imputabatur, sed effectus indicabat, quia mors corporalis regnavit quotidie per aliquas passiones, tandem dissolvendo usque ad Moysen, cum minus videretur. Qui est forma. Adam est forma Christi: quia sicut ille est pater omnium secundum carnem, sic Christus secundum fidem; et sicut ex latere illius formata est Eva, sic ex hujus latere profluxerunt sacramenta, per quæ salvatur Ecclesia. Ideoque sicut ille communicare potuit filiis suis peccatum et mortem, sic iste suis justitiam suam et vitam, et etiam iste plus boni suis confert, quam ille mali: et ideo magis potest salvare quam ille perdere.
Hebrews 4:11Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. + 4.11 In idipsum exemplum. Vel, in pœnam qualem illi per incredulitatem habuerunt; exemplum dicit ut mentem nostram habeamus illic, ne similiter excidamus.
1 Peter 3:21Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi. + 3.21 Quod et vos similis formæ. Baptisma facit salvos, baptisma dico similis formæ, id est per omnia assimilatum illi arcæ, quia quidquid ibi carnaliter, hic spiritualiter geritur. Non carnis depositio, etc. Non dico illum baptisma salvare, ubi tantum est depositio sordium carnis, id est ubi caro tantum abluitur exterius (quod hæretici habuerunt), sed ubi est interrogatio puræ conscientiæ, id est, ubi interrogatur et exigitur a baptista bona conscientia baptizandi: quia tale baptisma salvat, aliud occidit; interrogatio facta est tendens in Deum, ut per bonam conscientiam unum efficiatur cum Deo.
Jude 1:7Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes. + 1.7 Sicut Sodoma. Dederat exemplum damnationis eorum qui solum dominatorem negant: commemorato interitu infidelis populi vel angelorum erigentium se contra Deum, dat etiam exemplum pœnæ illorum qui Domini gratiam transferunt in luxuriam, commemorans incendium Sodomorum.