Corinthios i 10:7
Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. + 10.7 Neque idololatræ, etc. Illos tangit, qui in idolio epulabantur, putantes se immunes a crimine. Sedit populus. Per commemorationem illorum notat ea quæ in Corinthiis sunt, ostendens quam graviter punita sint in Judæis. Ludere. Id est adorare, quod ludo puerorum simile. Facilis namque ad lusum est pueritia. Quid autem lusui puerili tam simile est quam idola adorare?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.
Cross References
Exodus 32:6Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. + 32.6 Et sedit populus comedere, etc. Esus potusque ad lusum impulit, lusus ad idololatriam: quia si vanitatis culpa non caute compescitur, ab iniquitate mens incauta devoratur. Unde: Qui modica spernit, paulatim decidit. Si enim curare parva negligimus insensibiliter seducti, etiam majora audenter perpetramus.
Exodus 32:19Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis: + 32.19 Iratusque valde. ID., quæst. 144. Iratus Moyses, tabulas testimonii digito Dei scriptas fregisse videtur. Magno tamen mysterio figurata est iteratio Testamenti Novi, quia vetus fuerat abolendum, et Novum constituendum. Notandum sane quanta pro populo ad Deum supplicatione laboraverit, qui tam severus in eos vindicando fuit.
Deuteronomy 9:16vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro, et fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis ostenderat:
1 Corinthians 5:11Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere. + 5.11 Nunc autem. Tunc scripsi vobis, et non bene accepistis, nunc autem determinate scribo. Nominatur. Eam nominationem voluit intelligi Apostolus: quæ in quemquam, cum sententia, et ordine judiciario, atque integritate, profertur. Nam si quælibet nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia sæpe falso in quoquam crimina nominantur. Dicendo nominatur, ostendit satis non temere, et quolibet modo, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiæ conjunctione, aut si per judicium auferri non possunt, tollerentur potius, ne perverse malos evitando quisque ab Ecclesia discedens, eos quos fugere videtur mittat ad gehennam.
1 Corinthians 8:7Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. + 8.7 Polluitur. Per illos scilicet qui habent scientiam unius Dei, sed non cum charitate, per quos in hunc errorem infirmi inducebantur, quorum non cibus polluitur, sed conscientia.
1 Corinthians 14:20Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote. + 14.20 Sed malitia parvuli estote. Sitis remoti a malitia, ut parvuli, studentes his quæ prosunt, quod est perfectio sensus.