Corinthios i 11:2
Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. + 11.2 Laudo, etc. Incipit hic agere de velationibus in quibus arguit illos suas traditiones non servantes: quia illorum aliqui viri velato capite, et aliquæ mulieres non velato capite orabant, aut prophetabant. Unde et succenset eis Apostolus, quia cum esset eis Apostolus, immemores erant traditionum ejus, quasi. Etsi de aliis culpo, laudo tamen de hoc: ironia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Luke 1:6Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. + 1.6 Erant autem ambo. BEDA, AMBR. Plena laudatio quæ genus in majoribus, mores in æquitate, officium in sacerdotio, factum in mandatis, judicium in justificationibus comprehendit. Justi ante Deum. AMBR. Non enim omnis qui justus est ante homines justus est ante Deum; aliter enim vident homines, aliter Deus: homines in facie, Deus in corde. Ideoque fieri potest, ut aliquis affectata bonitate populari justus videatur mihi, justus tamen non sit ante Deum, si justitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur.
1 Corinthians 7:17Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo. + 7.17 Divisit Dominus. Cuique Deus dedit quando salvetur, id est, scit quando credet, et sustinet donec credat, sic et tu exspecta.
1 Corinthians 11:22Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo. + 11.22 Ecclesiam. Ecclesia sunt fideles; de quibus dicitur: Ut exhiberet sibi Ecclesiam gloriosam. Hoc tamen nomine vocari ipsam domum orationis Apostolus testatur, dicens, Aut Ecclesiam Dei, etc. Laudo vos? Vel sic distingue: Laudo vos in hoc? utique non laudo.
1 Thessalonians 3:6Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos: + 3.6 Sicut nos quoque vos: ideo. Quia hæc annuntiavit, non pro ejus præsentia, consolati sumus.
2 Thessalonians 2:15Itaque fratres, state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.