The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 11 › Corinthios i 11:22

Corinthios i 11:22

Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo. + 11.22 Ecclesiam. Ecclesia sunt fideles; de quibus dicitur: Ut exhiberet sibi Ecclesiam gloriosam. Hoc tamen nomine vocari ipsam domum orationis Apostolus testatur, dicens, Aut Ecclesiam Dei, etc. Laudo vos? Vel sic distingue: Laudo vos in hoc? utique non laudo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

What? have ye not houses to eat and to drink in? or despise ye the church of God, and shame them that have not? What shall I say to you? shall I praise you in this? I praise you not.

In Context

21Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. + 11.21 Unusquisque enim, etc. Notat illos qui munera quæ offerebant altaribus pro sacrificio conficiendo, peracto illo, sibi resumebant, nec aliis non habentibus communicari sinebant, sed soli sumebant: ita ut inde etiam inebriarentur, aliis esurientibus. AMBR. Munus oblatum totius fit populi, etc., usque ad formam quæ a Christo in hujusmodi re data est iterat.

23Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, + 11.23 Ego enim accepi, etc. Ostendit mysterium Eucharistiæ inter cœnandum celebratum, non cœnam esse. Medicina enim spiritualis est, et memoria redemptionis, ut majora consequamur, quia morte Christi liberati sumus. Hujus in edendo et bibendo memores esse debemus, Novum Testamentum in hoc consecuti: quia beneficii divini sanguis est testis, unde ad tuitionem corporis et animæ percipimus: quia caro Christi pro salute corporis, sanguis pro anima nostra: ideoque non manducandum prædixit lex sanguinem. In qua nocte. In nocte passus ad lucem resurrectionis venit.

Read all of Corinthios i 11

Cross References

Acts 20:28Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.

1 Corinthians 11:2Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. + 11.2 Laudo, etc. Incipit hic agere de velationibus in quibus arguit illos suas traditiones non servantes: quia illorum aliqui viri velato capite, et aliquæ mulieres non velato capite orabant, aut prophetabant. Unde et succenset eis Apostolus, quia cum esset eis Apostolus, immemores erant traditionum ejus, quasi. Etsi de aliis culpo, laudo tamen de hoc: ironia.

1 Corinthians 15:9Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.

1 Timothy 3:15si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. + 3.15 Ecclesia. Multorum convocatio ad unius Dei cultum. Columna veritatis. In se bene sustinens veritatem ne corruat, licet tribuletur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 11:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 11:21Corinthios i 11Corinthios i 11:23 →