Corinthios i 11:29
Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. + 11.29 Judicium sibi manducat. Quæritur quomodo hoc, cum Dominus dicat: Qui manducat me, ipse vivet propter me? Sed duo sunt modi manducandi: unus sacramentalis, quo manducant tam boni quam mali; alius spiritualis, quo soli boni. Et hoc est non solum Christum manducare et in sacramento ejus corpus accipere, sed in ipso manere, et habere ipsum in se manentem. Spiritualiter enim manducat, qui in unitate Ecclesiæ (quam ipsum sacramentum significat) manet. Nam qui discordat a Christo, nec carnem Christi manducat, nec sanguinem bibit, etsi tantæ rei sacramentum ad judicium quotidie sumat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
Cross References
Ecclesiastes 8:5Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
1 Corinthians 11:24et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. + 11.24 Fregit. In sacramento scilicet, secundum quod videbatur et integrum esse a fidelibus credebatur. Unum omnibus dedit, ut in unitate permanerent: sed cum fregit, spontaneam passionem suam ostendit.
1 Corinthians 11:30Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. + 11.30 Ideo inter vos. Hoc fit ad correctionem aliorum.
Hebrews 5:14Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
James 5:12Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis.