Corinthios i 11:30
Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. + 11.30 Ideo inter vos. Hoc fit ad correctionem aliorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For this cause many are weak and sickly among you, and many sleep.
In Context
31Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
Cross References
Numbers 20:12Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israël, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis. + 20.12 Quia non credidistis. ISID., in Num. Hic Moyses Dominum offendit, etc., usque ad Christus Dei virtus et Dei sapientia est.
Numbers 21:6Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum,
1 Kings 13:21Et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda, dicens: Hæc dicit Dominus: Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod præcepit tibi Dominus Deus tuus, + 13.21 Hæc dicit Dominus. ID. Bene autem ore ejus sententiam mortis accepit, cujus reductione a vitæ præceptis deviavit, ut inde pœnam veraciter sumeret, unde culpam negligenter admisisset.
Amos 3:2Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terræ; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.
1 Corinthians 11:32Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. + 11.32 Dum judicamur, etc. Eisdem qui patiuntur etiam pœna propria, est aliquando purgatio, ut prophetæ Addo, qui prohibitus comedit: qui vivus potuit terreri vel contristari de eo quod non erat sensurus mortuus. Dictum est enim ei: Non inferetur cadaver tuum in sepulcro patrum tuorum III Reg. 13.. Et per hoc inobedientia prophetæ puniri potuit, ne ad supplicium tartareum ejus anima raperetur. Corripimur. In paucis est omnium emendatio, quatenus timore pœnæ nostræ alii emendantur.